Latin
De Passione Domini, VI; seu de Cruoe et Latrone (b)
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
Latronis meritum. Latro, doctor. Et quid tale egerat latro, ut post crucem quam meruerat, repente paradiso dignus judicaretur? Vis breviter dicam virtulem fidei ejus? Quando Petrus negavit deorsum, tunc ille confessus est sursum. Et hæc non ut accusans beatissimum Petrum locutus sum; absit: sed latronis magnanimitatem ostendere volens. Nam ille discipulus minas abjectæ puellæ non sustinuit: latro vero multitudinem totius populi videns circumstantem et clamantem, insanas blasphemias et opprobia atque maledicta jaculantem, non attendit iliis, non cogitavit visibilem abjectionem ejus qui crucifigehatnr; sed oculis fidei hæc cuncta transcurrens, et ut abjecta et levia veritatis impedimenta praeteriens et relinquens, cognovit Dominum coeli, et att dicens: Memento mei, Domine, in regno tuo. Ne ergo brevi commemoratione dimittamus latronem istum, neque confundamur doctorem accipere, quem Dominus noster non erubuit primum in paradisum introducere; ne, inquam, erubescamus magistrum habere hominem, qui ante omnem generis humani naturam meruit dignus haberi regno coelorum: sed singula intentius disquiramus, ut virtutem crucis agnoscamus. Non dixit ad eum Dominus quemadmodum ad Peirum, Veni pos' me, faciam te piscatorem hominum (Matth. IV, 19). Nec dixit ad eum quemadmodum ad duodecim discipulos, Quoniam sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Id. xix, 28); sed nec qualecumque verbum dignatus est ei dicere, nullum miraculum ostendit, non mortuum resuscitatum, non emonem expulsum, non marc obediens, non denique aliquid aut de regno coelorum ei locutus, aut de gehenna comminatus est: et prior omnium latro confessus est eum, et hoc alio exprobrante. Improperabat enim ei ille alius latro.