Latin
De Passione Domini, VI; seu de Cruoe et Latrone (b)
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
Latro et Latro. Latronis charitas et præaicatio. Vidisti latronem et latronem: ambo in cruce, ambo ex conversatione latronum, ambo ex eadem malignitate venientes; sed jam non ambo in eisdem mentibus et meritis constituti. Nam alius quidem regnum adipiscebatur, alius vero in gehennam mittebatur. Ita et pridie ia discipulis simile disermen fuit. Nam et Judas quidem discipulus, et illi undecim: sed illi qui. dem dicebant Domino, Ubi vis peremus tibi Pascha manducare? iste vero se ad tradendum Dominum præparabat, et dicebat, Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam (Matth. xxvi, 17. 15)? et illi quidem ad ministerium divinum se præparabant, hic aulon, ad tradendum festinabat. Ita et in hoc loco latro et latro; sed unus quidem improperabat, alius adorabat; alius blasphemabat, alius laudabat, et biasphemantem corripiebat, dicens, Nec tu times Dominum tuum f Vidisti fiduciam latronis, vidisti liberam voluntatem in cruce: vidisti philosophiam in tribulitione, et reverentiam divini timoris in supplicio I. Quod enim in scmetipso erat, et clavis confixus non saucium intellectum, neqne confixum sensum habebat, quis non admiretur et compungatur? Etenim non solum quod in ipso erat, sed et ea quae circa se ipsum erant relinquens, de altero curarn gerebat in cruce, doctor effectus, et corripiens, et dicens: Nee tu times Dominum tuum? Noli, inquit, attendere judicio huic quod deorsum est; alius judex invisibilis est. Ne ergo consideres quia deorsum judice mortali condemnatus est: non enim talia sunt superna judicia. Hic autem in terreno judicio et justi condemnantur, et injusti effugiunl; et rei dimittuntur, et innocentes puniuntur: volentes namque et nolentes multum errant qui judicant. Ignorantes enim justitiam seducuntur: vel certe scientes, per avaritiam corrumpuntur, ut sanguinem innocentem vendant. In supernis vero nihil tale. Judex enim justus est, et judicium ejus tanquam lumen prodiit, non habens tenebras neque ignorantiam. Ut ergo non diceret, quoniam damnatus orsum in terrisv et adjudicatus eat poenae, perduxit eum ad judicium supernum, commemoravit tribunal illud horribile, tantum non dicens sibi: Respice, et non portabis sententiam damnationis æternæ, nee stabis in sorte judicum corruptorum, respiciens ad salutem futurum in supernis judicium I. Vidisti philosophiam latronis, vidisti intellectum et doctrinam; subito in ictu oculi de cruce in coelum transilivit: ita jam ex abundantia receptæ justitiae proximum illum vel socium quondam suum arguens, ut diceret ei, Non times, inquit; quoniam in ipso judicio sumns, id est, in eadem condemnatione? Nonne, inquit, et tu in ipsa cruce es? Quamobrem in quo socium increpas pœnæ, te ipsum pro illo reum statuis? Quemadmodum enim is qui in peccatis est, si alios audeat accusare, se ipsum anto illos accusat: ita et is qui in ærumna positus est, si aliis eam sui oblitus exprobrat, sibi ante illos dicit opprobrium: Quoniam, inquit, in ipso judicio sumus.