Latin
Sermon 188
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 188.4
Unproofread scanNot analysed yet
A Deo sanatur, et in molli lecto moritur. Fallitur tamen vincendi opinione cæca crudelitas. Nam divina boniias dilectum suum amplius in confessione comilata infert novam tenebris lucem, et tabernaculum splendidum obscurum reddit ergastulum. Fovebat taccros artus medica Dei manus, et venustiori pristinæ sanitatis augmento fossi latcris damna supplebat. Insolita igitur hujus luminis claritate perculsi obstupucre custodes: quin et vocem, Angelis hymnum Deo concinentibus, mens pallidi janitoris expavit. Cutrit exanimis minister ad præsidem, quem gravius relatio nuntii, quam ictus erat percussura gladii: ct cum nun posset ex magnitudine rei tacere quod viderat, tremor judicem occupat, dolor lacerat, furor inflammat. Et ne in poenis vincens Vincentius gloriam martyrii obtineret, Citius, inquit Dacianus, producatur e carcere; ne dum insistimus rebellem punire, videamnr eum potius victoria coronare. Profertur itaque ex illo tetri carceris barathro, cœlesti quidcm gratia putcbrior, et si adhuc csset passurus, robustior. Sed ubi desiderium ad regni vocationem tendentis nullo pœnarum vel mortis genere frangendum intelligit, jubet invida mens lcnioris strati fulcra substitui, ac blandiori cum requie confoveri: scilicet ut si amoto paululum carnifice animam quictus exhalaret, diceretur non esse occisus, sed mortuus: quasi non cum poena peremerit, cum quo et poena simul perierit.