Latin
Sermon 188
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 188.5
Unproofread scanNot analysed yet
Feris objectum corpus ejus. Interea beatum Vincentium coelestis aula suscipit, ac beatæ felicitatis munere donat. Ad cujus ingressum angelici lætantur spiritus, omnesque simul concives gratulantur sancti. Nosque libi gratias agimus, Domine Jesu, quod anima tuo digna consortio, quæ pertinax tulit supplicium, mendax fugit obsequium: et quæ fuit contenta persecutor quod fureret, sit dedignata quod parceret. Cognito igitur sancto ejus abcessu judex insanus, et quia Christus vicisset in Vincentio nesciens Dacianus, it. lius sibi promittit cadaveris expositione vindictam, cujus gemit ex virtute victoriam. Feris namque et canibus coepta furorisf superbia absumendum projici mandat lictoribus: ut tali pastu eorum impleret ven- Irem, quorum ipse gerebat mentem.