Latin
Sermon 194
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 194.3
Unproofread scanNot analysed yet
Mundi salus ex Mariæ assensu pendet. Maris mater et virgo. Nupsit ipsi Deo. Jeremiæ de Maria prophetia. Denique post illius benedictionis praesagium, dum tacita secum Virgo mentis altercatione confligeret, qualis esset ista salntatio; nuntius interim cœlestis exsequitur: Ne timeas, Maria; invenisti gratiam apud Dominum. Eccc concipies in utero et aries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. At illa: Quomodo, inquit, fiet istud, quoniam. virum non cognosco? Et angelus ad eam: Spiritus, ait, sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Jam audisti quomodo fiet huc, responde nunc verbum; utquid turbaris modo 8? Audisti quomodo fiet hoc, quia Spiritus. sanctus superveniet in te, ut prolem gignas, et virginitatem non perdas; lilium profcras, et post partum incorrupta permaneas. beata Maria, sæculum omne captivum tuum deprecatur assensum: te, Domina 4, mundus suae fidei obsidem fccit. Noli morari, Virgo: nuntio festinanter responde verbum, et suscipe filium; da fidem, et senti virtutem. Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. I, 26-38, 46-49). Nec mora. revertitur nuntius, et virginalem thalamum ingreditur Christus. Efficitur subito prægnans beata Dei genitrix, et cuncta per sæcula prædicatur hinc fclix. Concepit mox ad credulitatem verbi, virilis ignara consortii: impletur uterus nullo humano pollutus amplexu. Exstat itaque virgo cum concipit, virgo gravida, virgo cnm parit, et virgo post partum Præclara ergo illa virginitas, et gloriosa fecunditas. Exsultat Maria, et matrem se lacta miratur, et de Spiritu sancto se peperisse gaudet: nec quia peperit innupta, terretur; sed quia genuerit, cum exsultatione miratur. Gaudeamus ergo et nos, fratres, in die tantæ Virginis quae dum desponsaretur fabro, coeli nupsit architecto. Promittitur enim ei F'ilius per visitationem sancti Spiritus. Hæc illa audicns gaudet, cupitque cffici mater. Quid igitur mirum, si sine corruptione nascitur, qui de sanctificatione concipitur: Non enim decebat ut ille qui nobis afferebat salutem, matri præriperet integritatis dignitatem. Nam qui terra, mari coeloque non capitur, intra unius corpusculi membra suscipitur. IIc est illa novilas Jeremiæ prophetæ vaticinio prænuntiata: Faciet inquit, Dominus novum super terram; femina circumdabit virum (Jerem. XXXI, 22). femina super feminas bencdicta, quæ virum o i nino non novit, et virum suo utero circumdedit! Circumdat virum Maria angelo lidem dando; quia Eva perdidit virum serpenti consenliendo.