Latin
Sermon 194
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 194.4
Unproofread scanNot analysed yet
Angeli ad Mariam verba. Mariæ obedientia commendatur. Salutat angelus puellam viri salutationis ignaram; terretur Virgo novitate verborum. Ad quam angelus, ut superius protulimus, dixit: Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Dominum. Ne, inquit, a conspectu meo, mater Domini mei, terrearis: ego conceptionis tuæ minister adveni I, non ut virginitatem amitteres interveni; ipse Inc misit ad te, qui est nasciturus ex te. Concipies enim et paries filium; non cujuslibet meriti homincm, sed totius sæculi Salvatorem. Recole, Maria, in libro Isaiæ, prophetæ virginem quam parituram legisti (hai. VII, 14); et gaude atque exsulta, quia tu esse meruisti. Tu ibi præfigurata es Virgo, tuecce concipis' in. utero, non de viro, sed de Spiritu sancto: et gravida cris, et incorrupta permanebis. Paries quidem filium, et virginitatis non patieris detrimentum. Elficieris gravida, et eris mater semper intacta. Senties pondera ventris, et pudorem non perdes castitatis. Intumescent ubera tua, et intacta manent genitalia tua. Al illa dixit, Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. felix obedientia, insignis gratia, quæ dum fidem humiliter dedit, coeli in se opificem corporavit! Implevit in ea Dominus, quod dudum prædixerat: Obedientium malo quam sacrificium, et scientiam Det plus quam holocausta (Osee VI, 6 ). Haec fuit,'cra obedientia omni sacrificio gratior, hæc voluntas cunctis hostiis acceptior; hinc promeruit gloriam, quam ipsa postmodum plausit: Ecce, ait, ex hoc beatum me dicent omnes generationes.