Latin
198.3.22 to 198.3.44
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 198.3.22-44
Unproofread scanNot analysed yet
Si teneamus in nobis verbum vernans, affectum justitiæ; cra in nobis illa via, per quam humanum pectus Christus ingreditur. Ideo autem dicit, Ego vox clamantis. Vox præconis judicem loquitur, clamor judicium comminatur. A. Status miseriœ vel felicitatis quandoque mutandus. Et consequenter annuntiat, Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur (Luc. III, 4, 5). Hoc est ergo quod aliis verbis Evangelista commemorat, Qui se exultat, humiliabitur (I d. xiv, 11) [Venict tcmpus, fratres dilectissimi, ut se superbum fuisse sine ullo remedio doleat, qui se nunc salubriter humiliare dissimulat. Veniet ttmpus. ut humiles cleventur in coelos, et superbi in inferni profunda mergantur. VenieL tempus ut se avari omnes fuisse divites doleant, a quibus nunc Christi pauperes irride. tur. Non sempcr iste qui nunc es! ,humanæ consucLudinis ordo servabitur: non semper Lazarus fame torquebitur, nec semper avarus dives deliciarum abundantia perfruetur: sed cito et ille de sterquilinio ab Angelis elevabitur in paradisum, et ille qui eleemosynam noluit dare, si pœnitentia non subvenerit, de luxurioso convivio rapietur in tartarum; ut qui in hoc sæculo pauperi noluit dare micam, in inferno nun mereatur accipere guttam; et qui pauperem pascere noluit lie deliciis suis, pascat flammas de medullis suis.] Nos vero, fratres, quantum possumus, laboremus, ut quod superbia tumidum elatumque reddiderat, humilitate et mansuctudine complauctur; quod iniquitas depravaverat, directione juslilijc corrigatur; quod maitia exasperaverat, bonitatis gratia temperetur. Inter hæc ktudia inveniat nos Christus Dominus; quia ipse conferre dignatus est viam, per quam nos perducat ad patriam: ut de nobis dicere dignetur, Et inambulabo et inhabitabo in eis, et cro illorum Deus (Levit. xxvi, 12). Si in isto saeculo ambulaverit in nobis, illic habitabit in nobis, qui vivit et regnat in sæcula saeculorum. Amen.