Latin
Sermon 199
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 199.2
Unproofread scanNot analysed yet
i. Joannes parentibus commeudatur. Aurum de terra legere qui nov'urunt, ubi divitem senserunt venam, ibi quidquid cst artis, quidquid laboris est, impendunt. Et nos, fratres, quia in sancto Zacharia cœlestem videmus latere thesaurum, in ipso totum quod sermonis est nostri, quod vestri auditus est, occupemus; quatenus commune lucrum sit, quod fuerit communi labore acquisitum. Fuit, inquit, in diebus Herodis regis Judææ, sacerdos quidam nomine Z acharius, et uxor ejus nomine Elisabeth de filiabus Aaron. Et crant, inquit, ambo justi unte Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini siue querela. Beati igitur, fraircs, quos in sæculo isto aliqua culpa non perculit, nullum vulnerat crimcn. Beati plane isti, quos ulla non potuit aliquando tangere querela. Incedentes, inquit, in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. Si puerilia, si adolescentia, si juventus eorum exstitit sine querela, ubi totum maxime solet esse querela: qualis esse potuit eorum senectus? Si tale fuit initium, qualis esse po uit linis? Elisabeth sterilis, donec transiret cupiditatis sensus. Joannis encomia—Et non erut, inquit, illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis (Luc. I. 5, 6, 7). Non dixit, Non erant illis filii; sed, Non erat illis filius: quia singularis futurus erat, qui de talibus crat nasciturus. Audi Dominum dicentem, Non est major inter natos mulierum Joanne Baptista (Matth. XI, 41). Eo quod esset Elisabeth sterilis. Erat quidem Elisabeth sterilis corpore, sed fccunda virtutibus; tarda soboli, sed non tarda Deo; non germine clausa, sed tempore; non negata pignoribus, sed servata mysterio. Fratres, Elisabeth sanctæ partus non ablatus est; sed dilatus, donee pertransiret tempus carnis, passio corporis, conjugii necessitas, voluptatis causa, cupiditatis sensus, et totum quod humanam confundit, gravat, onerat conscientiam. Mundabatur enim longo temporo sacrificii domus, sanctitatis hospitium, metatum metatoris Christi, angeli domicilium, aula Spiritus sancti, Dei templum. Templum Dei eatis, inquit Apostolus, et Spiritus pei habitat in vobis (I Cor. ut, 16). Denique ubi tota corporis sedata est querela, et in lotum facti sunt sine querela; mox sterilitas fugit, reviviscit senectus, fides concipit, parit castitas, nascitur major homine i, par Angelis, tuba coeli, præco Christi, arcanum Patris, Filii nuntius, signifer superni re is, peccatorum venia, Judæorum correctio, vocatio Gentiuin, et ut proprie dicam, Legis et gratiae fibula, quæ diploidem summi sacerdotis sancto Patri jungebat in corpore. Evangelista ergo virtutes patris matrisque describit: ut ex generantium meritis dignitas germinis nosceretur; et probaretur major homine, qui ortu suo excedebat legem nativitatis humanæ. Sed si processurus est, jam nascatur Joannes, quia instat nativitas Christi. Surgat novos lucifer, quia jubar jam vcri solis erumpit. Det vocem præco, quia adest judex; clamet tuba, quia venit rex: et quia processurus est DeusI angelus jam praecedat.