Latin
200.3.1 to 200.3.23
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 200.3.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
i. Imperator cæli et terræ qui nos fuit visitare dignatus, Prophetarum oraculis oliin cst pradicatus. Ab ipso quippe cxordio mundi prædicatus est nobis adventus Domini Salvatoris. Non enim potuit venire Verbum in terram sine voce preconis. Prædixerunt Prophetæ, qui venturum Dominum Christum nuntiaverunt in carnem; sanctus vcro Joannes, cujus hodic cclebrandus Natalis illuxit, non solum Verbum prophetavit, sed cæteris demonstravit. Merito inter cæteros Prophetas major appellatur, qui non solum prædicavit ct monstravit, scd etiam baptizavit. MajorJoannes Baptista dictus est: ut tamen non sit discipulus supra Magistrum, neque servus super Dominum, In natis, inquit, mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Mulierum dicit: nam qui ex Virgine'natus conditor ct rector mundi est et dominus. . . . I. Missus est angelus in templum ad Zachariam, qui suscepturum eum filium in senectute nuntiavit; Virgini etiam Mariæ angelus nuntius fuit: sed Maria credidit, Zacharias diffidit Et qni diffidit, silentio condemnatur; quae credit, laudibus honoratur. . . . beata mater, quæ talem portavit natum, qui Dei Filium præcurrens nuntiavit, atque baptizavit! Caruit Elisabeth sterilitatis opprobrio, quæ genuit filium de calo promissum, qui mundi divitias contemnens, coelestia regna quaesivit. Ut præiret Verbum in virtute et spiritu Eliæ, adhuc in utero positus, Matris Domini adesse præsentiam cognovit. Venientis testis est fidelis, Scriptura dicente, Ut facta eat vox salutationis tute in auribus meis, exsultavit infans præ gaudio iti uttro meo. Ipac mihi demonstravit quia tii es mater Domini mei, quæ vcnisti ad Inc. Anic mihi magister factus est qnam filius; ante me ipsc docuit, quam ego eum lactarem; nondum scit pulsare ubcra mea et novit instruere conscientiam meam: cœlum el terram nondum vidit, et intra viscera mea Deum caeli ac terræ cognovit. Qualis est iste nuntius, qui de occultis cognoscat Dominuni?