Latin
200.3.24 to 200.3.44
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 200.3.24-44
Unproofread scanNot analysed yet
In occultis loquitur mysterium, nuntiat miraculum. Unde, inquit, mihi, ut venial ad me mater Domini (Matth. I, 11, 44, 43)? Unde hoc, in:quit, mihi? Ipse enim Deus, ego homo; illc Dommus, ego autem servus; illc Creator, cgo creatura: ipse me plasmavit intra viscera, qui suæ matris implevit viscera. Unde hoc, inquit, mihi? Nulla sunt mcrila, et præcedunt milii divina beneficia. Duæ invictæ virtutis sunt matres, sterilis, ct virgo. Duæ naves oneratæ de cœlo: una fert promissum de viro, alia portat Verbum ex Deo: una præmisit præconem, alia tulit judiccm; una lucerna illuminatur, alia sole: virgo portat sponsum, sterilis fert amicum. Nam et temporibus distinctis paruerunt certissima signa sanctitatis. Joannes nascitur die deficiente; Dominus nascitur dic crescente: ut caro deficiat, spiritus convalescat. Oportet ergo, fratres cliarissimi, in tantis mirabilibus gaudentes, ut credamus et de Adam facere 1, et fecundam reddere sterilem. Qui matris servavit pudorem, assumpsit nomen floris, non amisit candorem; pudorem servavit virginis, mysterii lumen exhibuit. Qui se ipsum tradidit pro nobis, præstet etiam et prospera nobis. Qui vivit et rcguat in sæcula sæculorum. Amcn.