Latin
Sermon 202
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 202.5
Unproofread scanNot analysed yet
Mortis corum causa. Orationis virtus. Cur Simon Magus volare in altum permissus Hodierna igitur die beati Apostoli sanguinem profuderunt: sed videamus causam quare ista perpessi sunt; scilicet quod inter cætera mirabilia eliam magum illum Simonem orationibus suis de aeris vacuo præcipiti ruina prostraverint. Cum enim idem Simon se Christum dicerct, et tanquam filium ad Patrem assereret volando se posse conscendere, atque elatus subito magicis artibus volare coepisset; tunc Petrus lixis genibus precatus est Dominum, et precatione sancta vicit magicam levitatem. Prior enim ascendit ad Dominum oratio quam volatus, et ante pervenit justa petitio quam iniqua præsumptio. Ante, inquam, Petrus in terris positus obtinuit quod petebat, quam Simon perveniret ad cælestia quo tendebat. Tunc igitur Petrus velut vinctum illum de sublimi aere deposuit, et quodam præcipitio in saxo elidens ejus crura confregit; et hoc in opprobrium facti illius: ut qui paulo ante volare leniaverat, sibilo ambulare non posset; et qui pennas assumpserat, plantas amitteret. Sed ne forte hoc mirum videatur, quod magus iste præsente Apostolo per acrcm aliquandiu volitaverit, Ifc patrientia Petri fecit. Permisit enim illum sublimius ascendere, ut allius caderet: voloit cum in excelsum levari ad conspectum omninm, ut ruentem illum de excelso oculi omnium perviderent. Hæc igitur est iniquitatis elatio, ut in altum se ferat, in sublime se erigat: sed sancta oratio omnem humiliat superbiam, universam dejicit vanitatem.