Latin
Sermon 203
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 203.2
Unproofread scanNot analysed yet
I. Petrus ad Judæorum. Paulus ad Centium salutem electus. Hodie duos christiani nominis fundatores exsultantis Ecclesiæ festa concelebrant. Hi enim dun electi sunt ad duorum populorum salutem; Petrus ad Judæorum, Paulus ad Gentium: Petrus, ut in Judæi veterem ac desertum repararet agrum I atque eum sub umbra Legis infructuosum et a calore veri solis absconditum, lidei salubritate et gratiæ fecundaret; Paulus vero ad Gentes mittitur, ut terram novam, quae nullam antca dederat frugem, nullum fucrat ex. perta cultorem, aratro dominicæ cruris proscinderet, et in rudi campo Christi novellam infatigabilis operarius excitaret. Petrus itaque vineam ubi jam fuerat reparat; Paulus plantat ubi non erat. Petrus in Indais arborem ab antiqui germinis nobilitate degenerem in radice sua excolit; Paulus vero in alieno fomite peregrinos Gentium ramos inserit. Petrus in Ju* deis de vite spinas resecat; Paulus in Gentibus uvam de rubeto vindemiat. Petrus domum reædificat in ruinosis; Paulus novis erigit fundamentis. Petrus in Judæis male fccunda excolit; Paulus in Gentibus nondum culta fecundat. A Petro in Judæis olea rcpa. ralur; a Paulo in Gentibus oleaster inserimur. Petrus in Jud:eis mollit duritiam; Paulus in Gentibus illuminat ignorantiam. Petrus tenebras vitiatis pellit ex oculis; Paulus reddidit oculos a nativitate cæcatis. Vario ac diverso genere innumeri populi ad unius regismilitiam congregantur; ac sic duo potentissimi duces Petros anti juum de veteribus reducit, Paulus novum de tironibus Christi conducit exercitum. Negotiatures sunt, et spirituales dispensatores. Discurrunt itaque per universum mundum duo splendidissimi negotiatores, portantes coram Gentibus et regibus et filiis Israel pretiosa fidei mercimonia. Circumferunt aromata justitiæ. thura divinæ venerationis. incensum compunctionis, balsamum castitatis. Illi igitur sal prudentiæ spiritualis, de quibus dicitur, Vos estis sal terræ (Matth. v, 13); quibus utique animæ condiantur, et inviolatæ ab æterna peccaVi corruptione serventur. Erogant peromnem terram spirituales dispensatores pretia salutis, thesaurus sanctitatis. Quaerunt quos secum ad cælum attrahant piissimi animarum parentes, dispares partium studiis, operum ineritis pares.