Latin
Sermon 209
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 209.6
Unproofread scanNot analysed yet
Quam exoplunda vita æterna. Hæc sunt enim vestigia quæ nobis sancti quique revertentes in patriam reJiquerunt; ut illorum semitis inhærentes, sequeremur ad gaudia. Patriam quoque nostram paradisum cum illis computemus. Parentes Patriarchas jain habere cœpimus: utquid non properamus et currimus, ut patriam uostram videre, et parentes salutare possimus? Magnus illic nos charorum numerus exspectat, parentum. fratrum, filiorum frequens nos et copiosa turba desiderat, jam de sua incolumitate secura, adhuc de nostra salute sollicita. Ad eorum complexum et conspectum venire, quanta illis et nobis ill commune lætitia est! Qualis illic coelestium voluptas conservorum societatem exspectantium! quam summa et perpetua felicitas! Illic Apostolorum gloriosus chorus, illic Prophetarum exsultantium numerus insignis. Ibi martyrum populus innumerabilis ob certaminum victoriam coronatur; illic clarissima virginum turba lætatur: illic etiam confessorum fortitudo laudatur. Ibi et illorum remuneratio censetur, qui praecepta dominica servantes, ad caelestes thesauros terrena patrimonia transtulerunt. Ad hos, dilectissimi, avida cupiditate properemus; ut cum his cito esse, et cito ad Christum venire contingat, eumque hujus itineris ducem habeamus, salutis auctorem, lucis principem, lætitiæ largitorem: qui vivit et regnat cum Deo Patre omnipotente et Spiritu sancto in saecula sæculorum. Amen.