Latin
210.4.1 to 210.4.29
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 210.4.1-29
Unproofread scanNot analysed yet
Stephanus toti Ecclesiæ datus ad exemplum. Stephani sincerissima castitas. Hesterno die Natalem haluimus Domini Salvatoris; hodie summa devotione veneramur sancti martyris Stephani passionem: hesterno, redimimur ad præmium; hodierno, provocamur ad exemplum. Bene ergo besternæ solemnitati festivitas hodierna conjuncta est; ut illa credentes eveheret ad vitam, hæc confitentes duceret ad coronam. Omni ergo Ecclesiæ beatus Stephanus datus est ad profectum. Adhuc laicus diaconii meruit electionem, et levita martyrii obtinuit principatum. In plebe adhuc positus erat; seU jam virtutibus eminebat. Humilis erat loco; sed celsus lide. Discipulus erat ordine; sed factus est magister exemplo. Quos sequebatur devotione fidei, praecessit velocitate martyrii. Scriptum est enim de eo in Actibus Apostoloruln, quod ad ministerium viduarum sit ab Apostolis depulatus (Act. vi). In hoc etiam quod prepositus est feminis, testimonium meruit sincerissimae castitatis. Beatus ergo erit. charissimi fratres, qui hunc sectatus, clui hunc imitatus fuerit: et pudicitiæ enim palmam, et martyrii consequetur coronam. Cur Filium hominis, non Filium Dei videre se testatus est. De quo et lectio Actuum Apostolorum, quæ nobis hudie lecta est, dileclissimi fratres, cum plurimum habeat in ipsa specie admirationis, non minus tamen continet in mysterio dignitatis. Ecce, inquit beatus Stephanus, video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei (Id. VII, 55). Considerate attentius, dilectissimi fra res, cum beatus Martyr Dominum Jcsuin Christum ad dexteram Dei Patris stare vidisset, cur sese Filium hominis videre testatus est, et non potius Filium Dei; cum utique plus delaturus Domino honoris videretur, si se Dei potius quam hominis Filium videre dixisset? Sed certa ratio postulabat, ut hoc ita ct ostenderetur in cœlo, et prædicaretur in mundo. Omne enim Judæorum scaudalum in hoc erat, cur Dominus noster Jesus Christus, qui secundum carnem erat lilius hominis, esse etiam Dei Filius diceretur.