Latin
210.4.30 to 210.4.52
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 210.4.30-52
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo ergo pulchre Scriptura divina Filium hominis ad dexteram Dei Patris stare memoravit, ut ad coufutandam Judæorum incredulitatem ille Martyri ostenderetur in coelo. qui a perfidis negabatur in mundo: et illi testimonium coelestis V critas daret, cui Uident terrena impictas derogaret. Si distant inter se martyres, precipuus est Stephanus. Unde licet juxta Psalmum qui lectus est, pretiosa sit in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. cxv, 15), si quid tamen distare inter martyres potest, praecipuus videtur esse, qui primus est. Nam cum sanctus Stephanus ab Apostolis diaconus ordinatus sit (Act. VI, 5), Apostolos ipsos beata ac triumphali morte præcessit: ac sic clui erat inferior ordinc, primus factus est passione; et qui erat discipulus gradu, magister cæpit esse martyrio, complens illud quod beatus propheta in Psalmo qui lectus est dixit, Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi (Psal. cxv, 12)? Retribuere enim primus voluit Stephanus martyr Domino, quod cum omni humano genere accepit a Domino. Mortem enim quam Salvator dignatus est pro omnibus pati, hanc ille primus reddidit Salvatori. Mira Stephani charitas. Post hæc subjecit Scriptura sacra, et ait: Positis genibus clamavit dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59). Videte, dilectissimi fratres, affectum beati viri, videte magnam et admirabilem charitatem. In persecutione positus erat; et pro persecutoribus deprecabatur: atque in illa lapidum ruina, quando alius oblivisci poterat cHam charissimos suos, ille Domino commendabat inimicos. Quid enim dicebat cum lapidaretur? Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Plus itaque tunc illorum dolebat peccata, quam sna vulnera; plus illorum impietatem, qnam suam mortem dolebat. Et recte plus: in illorum quippe impletate erant muha quæ plangi, in illius autem morte non erat quod debuisset doleri. Illorum impietatem mors sequebatur æterna;