Latin
Sermon 210
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 210.5
Unproofread scanNot analysed yet
Inimicis indulgere. Sed dicit aliquis: Non possum diligere inimicum meum, quem quotidie velut hostem patior crudelissimum. quicumque ille es, uniendis quid tibi fecerit homo, et non consideras quid tu feceris Deo. Cum enim tu multum graviora in Deum peccata commiseris, quare non dimiuis honini parum, ut tibi Deus dignetur dimittere multum? Recole quid tibi in Evangelio Veritas ipsa promiserit, et quam tibi quodam modo cnulionem fecerit, vel quale pactum tecum inierit: Si enim, inquit, dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester cœlestis peccata vestra. Si autem non dimiseritis, nec Pater vester dimittet debita vestra (Matth. VI, 14 et 15). Videtis, fratres, quia cum Dei gratia in potestate nostra positum est, qualiter a Domino judicemur. Sit inquit, dimiseritis, dimittetur vobis. Nam sæpe dixi, fratres, et frequentius dicere debeo; nemo se circumveniat, nemo se seducat. Qui vel unum hominem in hoc mundo odio habet, quidquid Deo in operibus bonis obtulerit, totum perdit: quia non mentitur Paulus apostolus, dicens, Si dedero omnes facultates meas in cibos pauperum, et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam; charitatem autem non habuero; nihil mihi prodest. Quam rerp Etiam bcatus Joannes confirmat, die cens, Omnis enim qui non diligit fratrem suum, manet in morte; et iterum, Qui fratrem suum oderit, hornicida eat (I Joan. III, 14, 15). Hoc loco fratrem, omnem hominem oportet intelligi: omnes enim in Christo fratres sumus. Nemo itaque sine charitate de virginitate præsumat, nemo de eleeinosynis, nemo de jejuniis, nemo de orationibus confidat: quia quamdiu inimicitiam in corde tenuerit, neque istis, neque aliis quibuslibet bonis operibus placare sibi Dominum poterit. Sed si vult sibi habere propitium Dominum, non dedignetur audire consilium bonum. Audiat non me, sed ipsum Dominum suum: Si offers, inquit, munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. v, 25, 24). Et nos pugnas habentes intrinsecus, et dolos in corde versantes, quasi qui bonam conscientiam habeamus, præsumimus accedere ad alL're, non timentes quod scriptum est, Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29).