Latin
Sermon 210
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 210.6
Unproofread scanNot analysed yet
Difficultatem quidem habet, sed et ingens præmium. Id observatur ob terrenam spem, vel propter timorem; quanto magis per amorem. Sed dicit aliquis: Grandis labor est, inimicos diligere, pro persecutoribus supplicare. Nec nos negamus, fratres, non parvus quidem labor est in hoc sæculo: sed grande erit præmium in futuro. Per amorem enim hominis inimici efficieris amicus Dei: ino non solum amicus, sed etiam filius; sicut ipse Dominus dixit, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt; ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis eat (Matth. VI, 44, 45). Si te aliquis homo dives in hoc saeculo vellet adoptivum lilium facere, quomodo servires, quas indignitates etiam servorum ejus, quae servitia durissima, et aliquoties etiam turpissima sustineres convicia, ut ad caducam et fragilem hæreditatem ipsius pervenires? Quod ergo alius sustinet propter substantiam terrenam, tu sustine propter vitan! æternam. Convincimur enim certissima ratione, quia propter DeuM possumus quidem, sed nolumus injurias sustinere. Denique si nobis aliqua potens persona injuriam facit, si nos etiam in faciem maledicit; nee respondere aliquid asperum, non dicam vicem reddere, audemus. Quare hoc? Ne ab illa persona potente adhuc majora quam pertulimus, patiamur. Quod a nobis extorquet hominis timor, debuerat a nobis exigere Christi amor. Si ergo potens persona contra nos saevit, tacemus, et nihil dicere ausi sumus: si vero aequalis aut forte inferior vel levem nobis contumeliam fecerit, quasi ferae bestiæ, sine ulla patientia ac sinc aliqua Dei contemplatione consurgimus; et aut in praesenti nostram injuriam vindicamus, aut certe ad majorem vicem reddendam nostrum animum praeparamus. Quid est hoc, quod quando potens persona nobis injuriam infert, patienter accipimus; quando inferior, nimio furore succendimur? Quia ibi timuimus hominem; hic Deum timere nolumus. Unde rogo vos, fratres, quantum possumus, cum Dei adjutorio cor nostrum ad patientiam praeparemus, et in omnibus malis hominibus medicorum vicem agere studeamus, et non ipsos homines, sed ipsorum malitiam odio habeamus. Pro bonis oremus, ut semper al meliora conscendant; pro malis, ut cito ad emendationem vitae per poenitentiae medicamenta confugiant. Quam rem orantibus vobis ipse præstare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in sæcula saeculorum. Amen.