Latin
211.3.33 to 211.3.69
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 211.3.33-69
Unproofread scanNot analysed yet
Vide pendentem, et libi languenti de suo sanguine medicamentum conficientem. Vide pendentem, et tibi de ligno tanquam de tribunali præcipientem. Audi precantem: Pater, inquit, ignosce illis; quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Sed potuit hoc Christus, dicis mibi; ego non possum: ego enim bomo sum, ille Deus homo. Deus ergo utquid homo, si non corrigitur homo 1 Sed ecce libi loquor, o bomo. Multum estad te imilari Dominum tuum: altende Stephanum conservum tuum. Certe Stephanus sanctus knno erat, an Deus? Plane homo erat, hoc erat qnod tu: sed quod fecit, non fecisset. nisi donante illo quem rogas et tu. Vide tamen quid fecerit: loquebatur Judaeis, saiviebat et diligebat. Utrumque debeo demonstrare, et sævientem et diligentem. Audi sævientem: Dura cervice: verba sunt saucli Stephani, quando loqueba:ur Judæis: Dura cervice, et non circumcisi corde et auriOus, vos semper Spiritui sancto restitistis. Quem Prophetarum non occiderunt patres vestri (Act. VII, 51,? Audisti sævientem; audi et diligentem. Irati illi facti, et gravius inardescentes, et mala pro bonis reddentes, ad lapides cucurrerunt, ct Dei lamulum lapidare cæperunt. Hic probemus sancli Stephani patientiam et dilectionem: hic victorem diaboli triumphatoremque cernamus. Audivimus saevientem adversus tacentes; videamus si diligat sævientes. Saeviebat adversus tacentes; videamus si diligat lapidantes. Pro se stans oravit; pro inimicis, genu flexo. Ecce Stephanus lapidatur, sic constitutus quasi ante oculos postros. Ecce membrum Christi, ecce athleta Christi. Inspice illum qui primo pependit in ligno. Crucifigebatur ille; iste lapidabatur. Ille dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34):iste quid dicit? Audiamus illum, si forte vel ipsum possimus imitari. Primo beatus Stephanus stans oravit pro se, et ait: Domine Jesu, accipe spiritum meum. Deinde genu flexit, et flexo gena, ait: Domine, ne statuas illis hoc peccatum: et hoc dicto obdormivit (Act.