Latin
211.3.1 to 211.3.32
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 211.3.1-32
Unproofread scanNot analysed yet
i. Stephanus corona. Post hesternum festivissimum diem, quo Salvatoris nostri Christi nativitas illuxit, etiam hodiernus dies beati martyris Stephani corona illustratur. Martyris illiusmerita nulla pars orbis ignorat: passus est enim in ipso principio Ecclesiae, in ipsa urbe Jerosolyma. Ibi et diaconus ministravit, et in ipso juventutis flore decorem aetatis suae sanguine purpuravit. Passio ejus insignis est, atque mirabilis valde. Hanc modo de libro Actuum Apostolorum (4ct. vn), cum legeretur, non solum audivimus, sed etiam oculis fidei exspecta vimus. Christus ergo caputmartyrum prior passus est pro nobis, relinquens nohis exemplum ut sequamur vestigia ejus (I Petre II, 21). Cujus passionis vestigia prior secutus beatissimus Stephanus confitendo Christum, lapidatus a Judxis coronam meruit, tanquam suo sibi nomme impositam. Stephanus enim graece, latine Corona appellatur. Jain corona nomen habebat; et ideo palmam mar. tyrii suo nomine praeferebat. Qui cum lapidaretur, non solum non expetebat de persecutoribus reportare vindictam; sed eis potius a Deo veniam postulabat. Meminerat enim dixisse Dominum, Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus (Deut. xxxii, 35); et iterum, Ne dixeris, Ulciscar me de inimicis meis; sed exspecta Dominum, ut tibi auxilium sit (Prov. xx, 22). Exspectare nos jnbet Deus, ut in die future retributionis cum sanctis martyri'bus vindicemur. Beati enim qui exspectant Dominum, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram (Psal. XXXVI, 9), i! lam scilicet terram quæ justis est sinedubio praeparata. 2Vindictæ cupidus, coerceMur. Stephanus et sævit et diligit. Tu autem, ochristiane, quieris vindicari de adversario tuo qui tibi forsitan injuriam fecit; aestuas, furis, anhelas, festinas vindicari. Attende Christum medicum aegritudinis tuae, attende redemptorem ani. mæ tuæ. Propter te pependit in ligno, ct nondum est vindicatus: et tu vis vindicari, et non vis tantum et talem magistrum imitari? Ideo pati voluit, ut tibi patientiae suæ demonstraret exemplum.