Latin
Sermon 212
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 212.2
Unproofread scanNot analysed yet
i. Sacerdotis gaudium et corona satus populi. Sacerdotis eat dispensare rea Dei, populi suscipere. Donet mihi Dominus pauca dicere salubriter, qui donavit sancto Stephano tanta dicere fortiter, eLe. (c). Vidit Christum, confitens Christum, moriturus pro Christo, perrecturus ad Christum. Dominus in cruce pendens pro iuimicis suis ait, Pater, ignosce illis; quia nesciunt quid faciunt. Stephanus, elc. (d). Quomodo non posset ibi iste esse, ubi erat quem secutus est, ubi erat qnem imitatus est? Triumphavit, coronatus est. Sequitur de eodem argumento. Sane corona I nostra est ædificatio vestra, et gaudium nostrum salus vestra; salus et temporalis et sempiterna. Promissionem enim habemus, sicut dixit Apostolus, vitæ pro? sentis et futuræ (I Tim. IV, 8): scd salutem præsentem donat Deus et hominibus et pecoribus, donat Deus el bonis et malis. Hanc autem salutem temporalem, pro æterna salute martyres contempserunt. Gaudetis siue dubio, quia salvos nos videiis; et nos in Christo de vestra salute gaudemus: sed satagite ut etiam in illo die de vobis gaudeamus 2; quia quod ait Apostolus pro sua dispensatione tam magna et ampla, ut ejus vix vestigia consectemur, hoc nobis loquebatur, quod populo Dei quem ædificabat, dicebaL3, Gaudium et corona mea (Philipp. IV,1). Quicumque ergo proficiunt in Christo de laboribus nostris, gaudium sunt et corona nostra: quia nostrum est fideliter dispensare non nostram, sed dominicam pecuniam; vestrum est cum cura et sollicitudine suscipere. Ego enim possum esse dator, non exactor: et dator non quasi meæ rei, sel! Dei, unde et ego vivo; quia ad unam domum magnam omnes pertinemus, unum patremfamilias Dominum habemus. Cellarium hahet amplum, unde et nos et vos vivere possimus. Tantum eum rogemus, ut fastidium detergat; prius donet esuriem, et sic porrigat panem. Unde vivo, inde dico; unde pascor, hoc ministro. Nam vobiscum pauper sum. Divitiæ communes nostrae Deus noster, vita omnium nostrum beata est et æterna. Ergo qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31), qui vivit et regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen.