Latin
Sermon 213
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 213
Unproofread scanNot analysed yet
Martyres quid sibi, quid aliis pariant. Si quis sollicitus sanctorum martyrum gesta percurrat, semper in eis quod plus miretur inveniet. Beatæ enim passiones coelestia tolerantibus regna parturiunt, et hxreditarium nobis bOnum quod imitemur ostendunt. Quid enim dignum tam pio Domino famnlorum reddit obsequium, si majora constat pro servis Dominum, quam servos pertulisse pro Domino? Oportet nos ergo cum omni veneratione narrare, qua devotione beatus Stephanus martyr, cujus Natalem hodie celebramus, Domini fuerit exempla secutus, qua patientia mortem pertulerit. Quis non magno stupore et nimia admiratione teneatur, eum tam dulces impetus habuisse saxorum, et lam mitia resultantium tormenta petrarum; ut colliso capite, fluente cruore, omnia sui corporis membra perfusa torpcrent? Tunc ille Christi devotione tropæum gestans in corde, medicinam pro vulneribus computabat. Eximi enim se ab hac luce cupiebat, ut ad illa clara æternitatis habitacula Domino jubente transiret, ubi ei parabatur unius horæ exitio gaudium sempiternum et nulla vetustate perilurum: quia alternus est Dominus noster Jesus Christus, qui martYres regni sui æternitatis gloria coronare dignatus cst.