Latin
Sermon 216
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 216.1
Unproofread scanNot analysed yet
Stephanus hic degens Trimtatem vidit. Magnifica martyrum solemnitas compellit affectionem nostram, verbi divini vobis tradere semina prelidsa. Unde rogamus ut pluviae cœlesti corda vestra præparetis; ut jactantes semina vestra, fructum centesimum afferatis. Pium ergo diem beatissimi martyris Stephani hodie celebramus: non quo natus est mundo, sed quo per passionem migravit ad cretum. Magnum decus meruit verbi divini, ut et leviticum honorem placitum exhiberet, et egregium martyrium consummaret. Duplicem gratiae sanctimoniam accepit in cælestibus regnis (quia sancte Deo vixit in terris) anima ejus secundum sententiam Salomonis (Prov. XXXI, 21). Beati Apostoli vocem audivimus: Despondi enim vos, dicit Christianis, uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. XV, 2). Beatus autem Stephanus Christum meruit diligere; ut meruisset eum de terra in coelo videre, sicut dicit, Ecce video cælo. apertos, et Filium Hominis stantem a dextris Dei (Act. VII. 55 ). cor mundum, quod bene novit Deum! Nunc illud evangeficum quod dicitur de lapide qni reprobatus fuerat, Hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22), completum est præconium. Et iterum, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Videte quid meruit beatissimus Stephanus post exitum corporalem, qui hic adhuc corpore positus Trinitatem meruit ipsam videre.