Latin
Sermon 216
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 216.2
Unproofread scanNot analysed yet
Mira Stephani in lapidatores charitas. Tunc Judxi alienati a vita sanctorum, lapidare cogitaverunt beatum Steplianum. Judæi virum Dei lapidabant; ille rogabat aspiciens Deum. Ille aspiciebat divinitalem; et propriam exercebant Juda'i feritatem. Veniebant super eum lapides quasi nimbi; et ille fixis genibus orabat pro delictis populi scelerati. Beatus Stephanus orabat pro peccatis eorum; et illi pietatem nullam ponebant in eum. Quid agis, Saule? quid martyr in Martyremsaovis; quia et tu lapidabcris manibus alienis? Judæi lapidabant; et Saulus servabat vestes eorum. Beatus Stephanus Deum exorahat pro iniquitatibus eorum: qui a Domino Christo tale accepit vocabulum, unde corona martyrii depingat triumphum. Sic enim per linguam graecam nomen accepit corona, quod latine interpretatur Vita perpetua. Et ideo conversi mecum deprecemur beatissimum Martyrem Christi; ut meritis ipsius nobis imploret coronam in vita perpetua, ut cum co simus in sæculorum sæcula. Amen.