Latin
Sermon 218
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 218.4
Unproofread scanNot analysed yet
Ejus perturbatio et deceptio. Nascente ergo Domino conturbatur Herodes, etomnis Jerosolyma cum eo. Quid mirum, si pietate nascente perturbetur impietas? Ecce jacentem in praesepio pertimescit armatus contremiscit humilem rex superbus, obvolutum pannis metuit purpuratus. Cum simulationealloquitur Magos: Ite, inquit, requirite de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniems adorem eum (lbid. ,8), Simulabat adorare se velle, quem conabatur occidere. Sed non timet Veritas falsitatis insidias. Quam caeca feritas, quae credebat quod deprehendere Deum fraudibus posset! Ecce cujus terra caelumque ostendebat adventum, qui pastorum non latebat simplicitati, queat Magi de extrema venientes Æthiopiæ parte merentur agnoscere; dolis suis ad illum non potest rex sacrilegus pervenire. Fallitur ergo stulti furor tyranni. Christum non potest invenire perfidia; quia Deus non crudelitate, sed credulitate quaerendus est: qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.