Latin
Sermon 219
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 219.2
Unproofread scanNot analysed yet
Deus unus. lnnocentes nascenti Deo debentur victimæ Credimus Judæis, quia notus aliquando in Judæa Deus (Psal. LXXV, 2): et hoc ipsum negant, propter quod credimus, quia non noverunt Patren qui Filium ncganl. Unum Deum communis natura tcstatur: qnia unus est mundus. Unum Deum fides significat; quia una est fides Novi et Veteris Testamenti. luum Spiritum sanctum gratia tentatur; quia unum Bat tismum in nomine Trinitatis. Deum Prophetæ dicunt. Apostoli prædicant. Unum Deum Magi crediderunt; et aurum, thus et myrrham supplices ad Christi cunabula detulerunt. Pastores Deum glorilicani, Magi mnnera tria deferunt: Herodes crudelissimus machæram acuit, ut cruentis victimis infantium aeterna repleantur altaria. Ubi enim parvuli victimantur, matres misoræ lamentantur. Nascente Domino, luctus cœpit, non cœlo, sed mundo. Indicitur matribus lamentatio, Angelis cxsullatio. infantibus transmigratio. Deus est qui natus est; innocentes illi debentur victimae. qui venit damnare mundi malitiam. Agni illi debent immolari, qui Agnus futurus est crucifigi, qui tollit peccata mundi. Luctus matrum. Sed oves ululant matres; quia agnos perdunt sine voce balantes. Grande miracutum! crudele spectaculum! Eximitur machæra. et nulla intervenit causa; sud sola stridet invidia: cum qui natus est, nulli faciat violentiam. Sedovescernimus matres super agnos lugentes. Vox in Rama audita est, ploraMus et ululatus multus (Jerem. xxxi, 15). Pignora sunt non credita, sed creata; non deposita, sed exposita. Testis est ipsa natura, quæ pugnabat in Martyres, cum tyrannus jactaret infantes. Mater crines capitis dissipabat, quæ ornamentum capitis amittebat. Quantis modis infantem volebat abscondere; et ipse se infantulus publicabat? Nesciebat tacere; quia necdum didicerat formidare. Pugnabat mater et carnifex: ille trahebat et illa tenebat. Ad carniliccm mater clamabat; Quid separas a me, quem genui ex me? Uterus genuit, non mansit ille, cum vixit \ubera mea frustra lacte replentur. Caute portavi quem a te vidco manu crudeli jactari. Modo eum effuderunt viscera mea; et tu elidis ad terram. Alia clamabat mater, cum exactor latronum compelleret: Simul occide cum parvulo matrem; utquid me dimittis inanem? Si culpa est, Iura est; si non cst crimen, junge mortem, et libera matrem. Alia dicebat: Quid quæritis? Unum quæritis, et multos occiditis; et ad unum qui unus est attingere non potestis. Alia eo. ; tra clamabat: Veni jam, veni, Salvator mundi, quamdiu quaireris? Nullum times: videat te miles, ct nostros non occidat infantes.