Latin
Sermon 220
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 220.4
Unproofread scanNot analysed yet
Divitiæ bonæ: quibus fiat bene. Bonæ natura, sed malis malæ. Bonæ sunt divitiæ bonum cst aurum, bonum est argentum, bonæ familiæ, bonae possessiones. Omnia ista bona sunt; sed unde facias bene, non quæ le faciant bonum. Habeto bona, quæ te faciant bOnum. Qusunt, inquis, ista? Fac judicium et justitiam. Bona sunt quai habes, fac judicium et justitiam. Esto et tu bonus inter bona tua. Erubesce bonis tuis: esto bonus mansurus inter bona peritura. Erubesce bonis tuis: noli esse malus in eis, ne pereas cum eis. Ita ergo aurum et argentum distribuit hominibus Conditor rerum et administrator Deus, ut ipsum per se natura et genere suo bonum sit; copia vero ejus non extollat bonos, nec elidat inopia. Malus autem homo, et cum offertur, excæcatur; ct cum aufertur, excruciatur quia et cum acquiruntur divitiæ, falsam lætitiam tribuunt; et cum perduntur, veram tristitiam derelinquunt.