Latin
Sermon 220
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 220.5
Unproofread scanNot analysed yet
Divitiæ veræ et falsas. Cupiditas semper eget. Discamus amare veras divitias, id est, castitatem et justitiam, pacem et misericordiam. Istæ enim justæ dicuntur divitiæ; uia bonis meritis justisque tribuuntur. Illæ verae dicuntur divitiæ; quia quisquis eas habuerit, non egebit, dum, juxta Apostolum, habens vi. dum et vestitum his contentus est (1 Tim. VI, 8), Istas vero terrenas divitias, injustum est putare divitias, quae non auferunt egestatem. Tanto enim magis quisque ardebit egestate avaritiæ, quanto magis eas diligens majores habuerit. Quomodo ergo sunt divitiæ, quibus crescit inopia; quæ amatoribus suis quanlum fuerint ampliores, nun afferunt satictatem, sed inflammant cupiditate divitem? Tu putas quia minus indigeres, si minus haberes, Undc bene quidam dixit. Crescit amor numml quantum ipsa pccunia crescit; (Juvenal. ,sat. 14, v 139.) cnm pecuniæ enim incremento rabies cupiditatis augetur. Nam omnes avari vel cupidi velut hydropis morbo ægrolare videntur. Quomodo cnm hydropicus quantum plus bibit, tantum amplius sitit; ita avaros vel cupidus acquirendo non satiatur.