Latin
Sermon 222
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 222.4
Unproofread scanNot analysed yet
Eorum virtutes proponuntur. Modus diligendi amicos et inimicos. IIic ergo considerantes, fratres charissimi, quæ tanti duces populi nos docuerunt, studeamus tactis implere quæ illi jusserunt. Discamus eorum exemplo mundi divitias contemnere, præsentis sacculi voluptatem non amare, regnum caeleste desiderare, Christo nihil præponere: sed ejus mandalis in omnibus obedire, paupertatem præsentium rerum diligere, virtutum divitias habere, sapientiæ thesaurum appetere, spirituales delicias qurcrere, nulli Invidere, sed omnes homines diligere, amicos in Deo, et inimicos propter Deuni; quia hæc est vera et sola dilectio. Nam amor carnalis et vitiosus in praecipitium trahit, et comparabitur odio: unde scriptum est, Qui vult amicus esse hujus sæculi, inimicus Dei constituitur (Jacobi IV, 4).