Latin
Sermon 222
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 222.5
Unproofread scanNot analysed yet
De modo diligendi Creatorem et creaturam. Isti ergO principes nostri in amore Dei perfectissimi, et in pro. ximorum dilectione repleti, binc potuerunt mundi impetum vincere, et cruentum sæculum domare; quia nihil amaverunt in omni re, nisi Dei voluntatem. lta et nos, fratres, diligamus in omnibus rebus Dei facere voluntatem, et Creatorem nostrum amemus in semetipso, creaturam vero in Conditore suo: et sit habebimus ordinatissimam charitatem; quia Deus charitas eat (I Joan. IV. 16), ei qui diligit hanc dilectionem, diligit Deum £t si ila dilexerinnis, diligit nos ipse Deus, diligunt nos et sancti Apostoli judices nostri, et exorant pro nobis, ut in universali judicio Christi cum ipsis in perpetuum coronemur. Quod praestare dignetur ipse judex et Dominus noster, qui cum Patre et sancto Şpiritu vivit et regnat Deus pcr omnia sæcula sæculorum. Amen.