Latin
Sermon 223
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 223.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum Martyres accendat spes æternæ gloriæ, Hoc attendens in ngonc suo gloriosus Christi athleta, non exhorruit carcerem: ad imitationem capitis sui toleravit probra, sustinuit irrisiones, flagella non tit muil; et quot ante mortem pro Christo pertulit supplicia tut ei de se obtulit sacrificia. Quod enim propinante Apostolo biberat, alte retinebat, Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18); et, quia momentaneum hoc et leve nostræ tribulationis æternum gloriæ pondus operatur in cœlis (II Cor. iv, 47). Hujus igitur promissionis amore a terrenis suspensus, et prægustata superræ; suavitatis dulcedine ineffabiliter aflectus, dicebat cum Psalmista, Quid mihi eat in cœlo, et a te quid volui super terram? Defecit caro mea, et cor meum, Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum (Psal. LXXII, 25 et 26). Contemplabatur enin, quantum in acnigmate infirmitas humana oculum mentis in alternitate figere potest, quanta sint supernæ civitatis gaudia: et ea enarrare non sufflciens admirando clamabat, Quid mihi est in cœ/o? quasi diceret, Excedit vircs mens, excedit facultatcm eloquentiæ meae, transcendit capncitatem intelligentiæ meæ illud decus, illa gloria, illa celsitudo, qua nobis a conturbatione hominum remotis in abscondito faciei suæ Jesus Christus Dominus noster reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis sum. Hujus perfectu libertatis contemplatione nullum vitabat periculum, nullum horrebat supplicium; et si millies posset mori, non putabat se hanc digne posse aliqua ratione promereri. Patienter ciiim permittunt ægroti se a medicis secari, uri, et variis amaritudinum confectionibus anxiari, at temporali tandem restituantur sanitati: quanto magis vir beatus longanimi •ter toleravit omnem acerbitatem tormentorum tem. pnralium, ut coronaretur in misericordia et miserationibus; et tandem in bonis satiaretur desiderium suum?