Latin
Sermon 223
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 223.1
Unproofread scanNot analysed yet
Martyrum in agone duo consideranda. Triumphalis beati martyris N. dies hodie nobis anniversaria ce. lebritate recurrit; cujus glorificationi sicut congaudet Ecclesia, sic ejus sibi proponit sequenda vestigia. Si enim compatimur, et conglorificabimur (Rom. VIII. 47). In cujus glorioso agone duo nobis præcipue consideranda sunt, indurata videlicet tortoris sævitia, et Martyris invicta patientia: sævitia tortoris, ut eam detestemur; patientia Martyris, ut eni imitemur. Audi Psalmistam adversus malitiam increpantem, Noli æmulari in malignantibus, quoniam tanquam fenum velociter arescent (Psal. XXXVI, 1, 2). Quod autem adversus malignantes patientia exhibenda sir, audi Apostolum suadentem, Patientia vobis necessaria est, ut reportetis promissiones (Hebr. x, 56). Coronata est itaque beati Martyris patientia; mancipata cst æternis cruciatibus tortoris incorrecta malitia.