Latin
Sermon 225
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 225.6
Unproofread scanNot analysed yet
Facile indulget qui attendit quanta Deo debet. Sed dicis: Tanta mala me inimicus meus compulit sustinere, ut eum nulla possim ratione diligere. Attendis quid tibi fecerit homo, et non attendis quæ tu feceris Deo? Si conscientiam tuam diligenter discutis et inquiris, sine ulla eompensatione multo plura tu peccata commisisti in Deum, quam in te commiserit bomo. Et qua fronte petis ut tibi Deus dignetur dimittere multum, cum tu non acquiescas dimittere parum? Si hæc, quae supra diximus, spiritualia medicamenta, sicut Deo propitiante consuevistis, libenter accipitis, et in armario sanctæ conscientiæ vestræ reconditum diligentissime custodieritis; auxiliante Dommo, venena diaboli non timebitis, et per odium vel iracundiam aut nunquam vobis animarum vulnera ingerentur; aut si forte subrepserint, per charitatem cito ad pristinam salutem revocantur: prestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit ct regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.