Latin
Sermon 226
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 226.1
Unproofread scanNot analysed yet
Christus in martyribus patitur. Passio eorum translatio eat ad coelum. Certamine universorum martyruni fulciri atque eorum victoria, quorum Natalis victricis gloriae celebratur, quo robusta fides scit ad agonem et passionis congressus, roborari debemus certo scientes quod in omnibus Christus patitur, ct quod ad regnum cœlorum statim cum exsultatione corporis transferuntur; et cum Gentes horreant in ægritudine mortem, hi in ipsa morte consequantur perpetuam haereditatem. Per passionem vcro translalionem magis credunt esse quam finem. Hæc est arcana sapientia, quæ in cleclis luis, Domine, non persuasione coUigilur; sed de tuis martyribus et de fonte divino virtutes oriuntur, quibus vivere Christus eat et mori lucrum (Philipp. i, 21), triumphantes in Christo, sua morte peccata lucrantes: quanquam qui in illo patitur, omnino non moritur. Confessionis enim mors non est, sed hæreditas vitæ. Martyrium est igitur indulgentia criminum, virtutum caput, occasio justitiæ, Dominicæ passionis imtatio. felicissimi Martyres! renuntiantes sæculo maluerunt meliora novissima quam prima. Quorum denique consummatio justum initum facit.