Latin
Sermon 226
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 226.2
Unproofread scanNot analysed yet
Diabolusnolens ntartyribus praslat coronas. Divino tuo nutu, omnipotens Deus, gloriosissimi martyres Christi testes esse meruerunt. Victoriam quoque meditati, confessi sunt Christum in flagellis, in carceribus, in Ergastulis, in solitudine. Justorum enim comes semper debet esse confessio. inclytæ beatorum animæ, et gloriosa victoria martyrum, inter quos devotissimæ leminx simul sæculum sexumque viccrunt; præliantes cum diabolo, fortiores viris torquentibus exstiterunt, quæ carnifici gratias agentes erant sævienli! Ab omnibus enim fidem exspectat Deus oinnipotens magis quam mortem: sed diabolus qui confitentes odit, coronas præstat invitus. Facit martyres quos occidit: et cum Dei servos vincere contendit, contemnitur ipse, dum sævit. Liberalitas ergo tua, Deus, hactenus nobis martyria proposuit; ut adversarius quo Adam elisus cst, a filiis Adæ constanter clidi monstraretur. Voluisti eniin hominem non tantum de diaboli potestate eruere pcr fidem, sed inculcatorem ejus interficere per virtutem, ut qui gaudemus Christi sanguine mortui, facilius libcrali ducentes martyria in Christo postea triumphemus coronali; per ipsum Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit ct regnat in sæcula saculorum. Amen.