Latin
Sermon 228
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 228.2
Unproofread scanNot analysed yet
i. Quid prudentibus virginibus, quid fatuis intelligendum. In lectione quæ nobis recitata est, fratres dileclissiini, audivimus Dominum dixisse, Simile esi regnum cœ/orum decem virginibus, quæ accepiis lumpadibu. exierunt obviam sponso et sponsæ (Matth. xxv, i). Hoc si secundum literam tantum intelligimus, nimium durum vidctur et asperum. Absit Loc a sensitus nostris, utvel de domo cujuscumque iliam pauperis christiani tam parvus numerus veniat ad vitam alternam. Et ideo qnia nulla ratione secundum laceram intelligi debet, ct revera ipse Dominus similitudinem esse dixit, requiramus quare quinque dicte sunt fatuæ et quinque prudentes. Illæ, enim quinque prudentes significant omnes sanctos, qui cum Christo sunt regnaturi: et e contrario illæ quinquc fatuæ, figurant videnlur habere christianorum malorum, qui sinc operibus hunis de solo tantum christiano nomine gloriantur. Idco aulcm ct illæ faturc quinque, et illæ prudentes quinque dicuntur; quia quinque nsus in omnibus hominibus esse probantur, visus, auditus, gustus, odoratus, et tactus. EI quia per istos sensus velut per quasdam januas vel fenestras ant vita aut mors ingreditur ad animam nosiram; de quibus et Propheta dixit. Intravit mors per fenestras vestras (Jerem. IX, 21 ):ideo et ibi quinque virgines dicuntur pialentes, quæ istis sensibus bene utuntur; et ibi qninque fatuæ, quæ per istos quinquc sensus magis mortem quam vitam excipiunt. Sensus quinque velut quinque virgines: qui corrumpantur aut intergritatem conservent. Quomodo auLcm isti quinque sensus, velut quinque virgines, aut virginitatem custodiant, aut corruplioni subjaceant, diligentius requiramus. Si aliquis vir, aut aliqua mulier viderit. ant filium, aut liliam, aut alienum servum aut ancillain, et ad concupiscenliam diligenter aspexerit; corrupla cst una virgo: qnia per oculos, id est, per fenestras corporis in secretum cordis venenum mortis intravit. Si vero aliquis sive religiosus sive laicus homines detrahentes, sermones,liam otiosos, et cantica luxuriosa vel turpia proferentes libenter audierit, ei cum delectatione placido auditu susceperit; corrupta est alia virgo. Si autem non sit contentus mediocribus cibis, sed sumptuosas dilicias quærat, si semper male loqui studeat; per iniquum gustum corrupta est Urlia virgo. Quo:! si etiam odores peregrinos, ut hominibus ad luxuriam placere possit, diligenter inquirit; quarta virgo est violata. Si vcro manibus suis aut lilios aut filias alienas cum dela ctatione propter libidinem tangere voluerit, ct vestia enta nimis mollia animo voluptuoso quæsierit; jam etiam quinta virgo corrupta est. Hoc enim ordine isti quinque sensus velut quinque virgincs in hominibus corrumpuntur. Et e contra, dum animæ sanctæ istos quinque sensus, id est, visum, auditum, gustum, odoratum ct tactum, ah omnibus illicitis rebus refrenant, linguam suam ad ea quæ suut licita vel legitima sobrie ct caste relaxant, quinque sensuum virginitatem custodiunt. Ideo quinque virgines homines bonos significanl; et aliæ quinque, eos qui mali sunt prætigurant.