Latin
Sermon 228
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 228.3
Unproofread scanNot analysed yet
Virginitas sola nihil prodest. Et revera, fratres charissimi, quid prodest viro vel feminæ, clerico vel monacho, vel sanctimoniali, si in corpore virginilas custoditur, quando per malas concupiscentias cordis integritas violatur? Quid prodest in uno monbro præferre castitatem, et in omnibus habere corruptionem? Nam ct illi virgines qui Agnum sequuntur, si diligenter altenditis, non propter hoc sequuntur Agnum. quia solam virginitatem corporis servaverunt: denique cum dixisset, Hi sunt qui se cum mulieribus non inquinaverunt; seculus adjunxit, Et non eat inventum in ore eorum mendacium; sive macula sunt (Apoc. XIV, 4 et 5). Qui ergo de sola corporisvirginitate gloriantur, diligenter attendant, quia si mendatium diligunt, cum illis sanctis virginibus Christum sequi non poterunt. Nulla ergo virgo de sola corporis virginitate præsumat; quia si inobediens fuerit aut linguosa, ab illo thalamo sponsi coelestis se noverit excludendam. Cum ergo virgo centesimum gradum teneat, ei mulier conjugata tricesimum, melior tamen est casta et humilis conjugata, quam virgo superba. Illa euim caste et humiliter marito serviens nicesimum graduum possidet; virgini superbæ nIc unus remanchit: ct in utrisque impletur quod ait Psalmista, Tu populum humilem salvam facies, et ocu. los superborum humiliabis (Psal. xvn, 28).