Latin
Sermon 228
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 228.4
Unproofread scanNot analysed yet
Fidelis quisque virgo eat et 'poma Christi. Et quia totam Ecclesiam catholicam beamus Apostolus virg! nem vocavit. non solas in ea considerans corpore virgines, sed incorruptas omnium desiderans mentes. ila dicit, Aptuvi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI. 2): non solum sanctimonialium, sed eliam omnium virorum vel mulierum animæ, si ei castilatcm in corpore, et in illis supra dictis quinque sensibus virginitatem servare voluerint, sponsas se Christi esse non dubitent. Non enim corporum, sed animarum sponsus intelligendus est Christus. Et idco, fratres charissimi, tam viri, quam feminæ, lam pueri quam puellæ, si virginitatem usque ad nuptias servant, et per istos quinque sensus, id est, visum, auditum, gustum, odoratum, vel tactum, dum eis bene utuntur, suas animas non corrumpunt; in die judicii apertis januis ad aternum sponsi thalamum feliciter merebuntur intrare. llli vero, qui ct corpora sua ante nuptias adulterina conjunctione corrumpunt, et postea per totam vitam suam male vivendo, male audiendo, male loqucndo, animas suas violare non desinunt; si eis dignæ fruclus pœnitentiæ nou subvenerit, clausis januis sine causa clamabunt, Domine, Domine, aperi nobis; et audire merebuntur, Amen dico vubis, nescio vos unde sitis (Matth, xxv, 11, 12). Hæc ergo, fratres, si ct clerici, et laiei, et monachi, et sanctimoniales, et in conjugiis positi lidelitcr et diligenter attendimus. et cum castitate corporis eliam integritatem cordis auxiliante Domino custodiamus, non cum faluis projiciemur in tcnebras exteriores; sed cum sapientibus ad spirituales nuptias intromissi audire merebimur, Euge, serre bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Ibid. 21). Quod ipse praestare dignetur.