Latin
232.5.1 to 232.5.26
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 232.5.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
Damnabitur, non ignarus naturæ Dei, sed temerarius assertor. Sed dicit aliquis: Hoc non est exponere, sed expositionem fugere. Et nos sciebamus scire quod nesciebamus: tu nos diccbas scire quud ignoramus. Nonne meum est pie ignorantiam confiteri, quom temere mihi scientiam vindicare? In die judicii non damnor, quia dicam, Nescivi naturam Creatoris mei: si autem aliquid temere dixero, temeritas paenam habet, ignorantia veniam promeretur. Dicamus aliquid de Scripturis, rationem non sequentes, sed auctoritatem Domini Salvatoris. Christus dicit, ascensurus in coelum, ad Apostolos loquens, quibus prædicat ut magister et Dominus: nemo sic novit de natura sua dicere, quomodo ipse qui I eus est; nobis autem sufficiat scire de Trinitate quod Dominus exponere dignatus est: quid ergo dicit ad Apostolos? Ite et baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (ilatth. lXVIII, 19). Tria nomina audio, et unum dicitur nomen. Non enim dixit. In nominibus; sed, In nomine. Tria nomina dicit, et quomodo anum ponit, In nomine Patris, et Filii, et Spiritu. sancti? Nomen Patris et Filii et Spiritus sancti unum est: sed Trinitas est nomen quod dicitur in nomine Patris Dei, in nomine Filii Dei, in nomine Spiritus sancti Dei, Pater et Filius et Spiritus sanctus unum nomen est divinitatis. Quæ de Trinitate cognitio Christiano sufficiat. Judœus est Sabellianus. Personœ proprietatibus, non natura distinguuntur. Sed requiris a me quomodo uno nomine tres appellantur. Nescio; et libere me nescire profiteor, quod Christus noluit indicare. Hoc solum scio, quia in hoc christianus sum, quia nnurn Deum in Trinitate confiteor. Si antem dixero unam personam esse Patris et Filii et Spirims sancti, Sabellianus appellabor, et incipio non esse Christianus, sed Judæus: quia et Judaeos unum Deum dicit; et quia Patrem nescit et Filium et Spiritum sanctum, propterea mysterium non tenet Trinitatis.