Latin
232.5.27 to 232.5.49
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 232.5.27-49
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo si sic dicimus unum Deum, ut Patrem et Filium et Spiritum sanctum excludamus a mysterio Trinitatis, Judaei efficimur. Ego libere dico non ex me, sed ex sententia Salvatoris, scandalum esse quod in animo nascitur auditoris, quomodo tres unum sint, quomodo Pater et Filius ct Spiritus sanctus non dividantur in divinilate, sed in personarum qualitate. Quandocumque personas appello, rogo vos ne me putetis personas nominum dicere: ego personas in Patre et Filio et; Spiritu sancto non dico quasi personas hominum. Patris personam dico, quia pater est; et Filii, quia filius est; et Spiritus sancti, quia Spiritus sanctus est. Non est Pater filius, nec Filius pater, nec Spiritus sanctus pater aut filius. Dividuntur enim proprietatibus; sed natura sociantur. Videte, hoc ipsum scandalum Philippus quondam apostolus sustinebat, quando dixit ad ipsum Domiuum: Domine, ostende nobis Patrem. Cui respondens Dominus ait: Philippe, tan •to tempore vobiscum sum, et ignoras Patrem? Qui me videt, videt et Patrem (Joan. xiv, 8, 9). Quid? ipse pater est, ipse filius? Hoc impium est dicere: sed hoc dicit, In eo quod Filium vidcs, intellige Patrem: non enim potest appellari filius, nisi babuerit patrem. Quando dicitur pater, non dicitur, nisi habuerit filium. Qualis Christiani œmulatio esse debeat. Multa sunt quae dici possunt: sed sufficiat fidelibus pauca de mysterio Trinitatis audisse. Rogo vos, hoc magis inter nos certamen sit, quomodo adversarium superemus, quomodo jejunemus, quomodo peccata nostra plangamus, quomodo pro tanto scelere satisfaciamus, quomodo eleemosynis insistamus, quomodo cogitatio nostra non nos captivos in libidineln trahat, quomodo patientiam contra omnem injuriam habcamus, quomodo fratri injuriam facienti non resistamus, sed vincamus eum in humilitate, quam a Christo didicimus, qui cum pateretur, non comminabatur (l Petr. II, 23). Si quando venerit cogitatio, et proposuerit quid est Deus, et quæ est ratio Trinitatis;