Latin
Sermon 236
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 236.1
Unproofread scanNot analysed yet
Arianorum conatus. Auctoris pro Ecclesia preces. Fides patrum. Mult, quidem et frequenter ausi sunt Ariani hæretici adversus servos Dei. qui fidem rectam et catholicam custodiunt, per adulterinam doctrinam asserere, et orthodoxos persequi tentaverunt. In tantum aulem nunc exsurrexerunt contra fidem, ita ut multos ex vobis polluerint, et aures vestras commoverint, ut animas laniarent. Sceleratæ autem hæresis suæ perfidiam tcgunt: sed non diutius hæc illis facere permissum est. Est enim gubernator Ecclesiaruln suarum Dominus, qui pro omnibus nobis mortem sustinuit. Et ideo indeficiens nobis est oratio, dilectissimi fralres: primo, ut sancta Domini et catholica Ecclesia dissensionibus omnibus et hæresibus carens, unitatem spiritus in vinculo charitatis uhique conservet, quam per fidem rectam et vilam immaculatam tenere, amplecti, servare, cuslodirc omnibus invocantibus Dominum est quidem justum, præcipue tamen episcopis, qui Ecclesiis præsunt; secundo, ut Ecclesiæ regula sanctaque patrum traditio atque judicia in perpetuum firma solidaque permaneant. Est autem Patrum nostrorum fides hæc. i. De Patre, de Filio, de Spiritu sancto. Credimus in Deum Patrem omnipotentem, cunctorum visibilium et invisibilium conditorem. Credimus et in Dominum nostrum Jesum Christum, per quem creata suut omnia, verum Deum, unigenitum, verum Dei Filium, nun factum aut adoptivum; sed genitum, unius cum Patre substantiæ, quod Græci dicunt όμούσιον: atque ita per omnia æqualem Deo Patri, ut nec tempore, nec gradu, nee potestate esse possit inferior: tantumque esse confitemur illum qui est genitus, quantus est ille qui genuit. Non autem quia dicimus genitum a Patre Filium, divinae et ineffabili generationi aliquod tempus adscribimus. Sed nec Patrem dicimus aliquando coepisse, nec Filium. Non enim possumus aliter confiteri aeternum Patrem, nisi confiteamur etiam et Filium coaeternum. Ex Filio Pater dicitur: et qui semper Pater fuit, semper Filium habuit. Credimus et in Spiritum sanctum, Deum verum ex Patre procedcniem, æqualem per omnia Patri et Filio, natura, voluntate, potestate, æternitate, substantia.