Latin
Sermon 236
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 236.3
Unproofread scanNot analysed yet
Natura unum sunt, sed proprietatibus distinguuntar. Nec est prorsus aliquis in Trinitate gradus. nihil quod inferius superiusque dici possit. Ideo tota dettas sua perfectione a'qualis est; ut, exceptis vorahulis quae proprietatem personarum indicant, quidquid de una persona dicitur, de tribus dignissime possit intelligi. Atque ut confutantes Arium, unam camdemque dicimus Trinitatis esse substantiam, et unum in tribus personis fatemur Deum: ita impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sui proprietate distinguimus: non ipsum s; bi Patrem, ipsum Filiuin, ipsum Spiritum unctum esse dicentes; sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti esse personam. Non enim nomma tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est, personas confitemur. Nee Pater Filii aut Spiritus sancti personam aliquando excludit; nec rursus Filius aut Spiritus sancius Patris nomcn peronamque recipit: sed Pater semper pater, Filius semper filius, Spiritus santus semper spiritus sanclus. Itaque substantia unum sunt; personis ac nominibus distinguuntur.