Latin
236.5.1 to 236.5.22
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 236.5.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Christus passus eat vere, sed seeundum hominem. Resurrectionis fides. Præmia justorum, el injustorum supplicia diversa. Nos autem ita dicimus susceptum a I)ei Filio passibile nostrum, ut Deus tamen impassibilis permaneret. Passus est etenim Dci Filius non putative, sed vere, omnia quæ Scriptura testatur, id est, esuricm, sitim, lassitudinem, dolorem, mortem, et ca? tcra hujusmodi: sed secundum illud passus est quod pau poterat; id est, non secundum illam substantiam qua; assumpsit, sed secundum illam quoe assumpta est. Ipse enim Dei Filius secundum deitatem suam impassibilis est ut Pater, invisibilis ut Pater, inconvertibilis ut. Pater, incorruptibilis ut Pater. Et quamvis propric persona Fiii, id ea, Dei Verbum susceperit passibilem hominem, ita tamen cjus inhabitatione secundum suam substantiam deitas Verbi nihil passa est, ut tota Trinitas, quam impassibilem essoe necesse est confiteri. Mortuus est ergo Dei Filius eadem natura carnis, in qua natus et passus est, in qua etiam resurrexit. Non enim exinanita est humanitatis substantia, sed glorifieala in æternum cum dcilato mansura. Venturus est ad judicium vivorum et mortuorum, ut et justos remuneret, et puniat peccatores. Resurrectionem carnis ita credimus, ut dicamus nos in cadem in qua nunc sumus, vcrilaie memhrornm esse rcparandos; qualesque semel post resurrectionem fuerimus effecti, in perpetuum permansuros. Unam esse vitam sanctorum omnium, sed præmia pro labore diversa; et e contrario pro modo delictorum, leccatorum quoque esse supplicia. Baptisma unum tenemus, quod iisdem Sacramenti verbis in infantibus, quibus etiam in majoribus dicimus esse cclebrandum. Hominem, si post Baptismum lapsus fuerit, primo pcr reconciliationem, deinde per pœnitenliam credimus posse salvari. C. Errorcs de animarum substantia et origine: de præceptis Dei. Manichæorum el Cataphrygum de nuptiis: aliorum de Christo: Joviniani de meritis: Manctis et Joviniani de libero arbitrio.