Latin
Sermon 236
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 236.4
Unproofread scanNot analysed yet
De Incarnationis mysterio. Error quorumdam: Photini et Apollinaris: aliorum. Ipsum autem Dei Filium, qui absque initio æternitatem cum Patre et. Spiritu sancto possidet, dicimus in fine sacculorum perfectum naturæ nostræ hominem suscepisse ex Abria semper virgine, et Verbum carnem esse factum; sed assumendo hominem, non permutando deitatem. Nec, ut quidam sceleratissime opinantur, Spiritum sanctum dicimus fuisse pro semine, sed potentia et virtute creatoris operatum. Sic auLm confitemur in Christo unam Filii esse personam, ut dicantis duas perfectas atque integras esse substantias, deitatis scilicet et humanitatis, quæ ex anima coustat cl corpore. Atque ut condemnamus Photinum, qui solum et nudum hominem confUetur in Christo; itu aaathematizamus Apollinarem et ejus similes, qui dicunt Dei Filium minus aliquid de huruana suscepisse natura, ct vel in carne, vel in aniina, vel in sensu assumptum hominem his, propter quos assumptus est, fuisse dissimilem, quem absque sola peccati macula (qu; c naturalis nan est) nobis confitemur fuisse conformem. illorum quoque similiter exsecramur blasphemiam, qui novo sensu asserere conantur, a temporc susceptæ carnis, omnia quae crant divinitalis, in hominem demigrasse; et rursum quæ humanitatis erant, in Deuin esse transfusa: ut, quod nulla unquam haeresis ausa est diecre, videatur hac confusione utraque exinanita esse substantia, et deitatis scilicet et humanitatis; et amisso proprio statu, in aliud esse mutata: ut qui tam Deum perfectum in Filio qnam hominem confitemur, nec Deum vere, nec hominem tenere credamur 1.