Latin
Sermon 238
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 238.6
Unproofread scanNot analysed yet
Judicium extremum. Confirmatis vero discipulis elevatus est iri caelum, et tam de peccatis quam etiam de morte ad Patrem victor ascendit: quod manifeste in Evangelio legimus, Et Dominus quidem Jesus postquam locutus eat eis, ascendit in cOelum, et sedet a dextris Dei (Marc. xvi, 19). Quo sermone non humana in Ico membra significanlur; sed honor quo Christum Pator suscepit, eTprimilnr. Unde illum descensurum esse credimus ad vivorum mortuorumque judicium, non jnm in infirmitate quam habuit 1,sed in sublimitate quam possidet. Qui enim in infirmitate venit ut redimeret, in potestate venturus est ut judicet. Sic enim legimus in Actibus Apostolorum: Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri steterunt juxta iltos in vestibus albis; qui et dixerunt: Viri Galiiæi, quid hic statis aspicientes in coelum? hic Jesus qni assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 10, 11). Ad hunc ergo adventum Domini nostri Jesu Christi parati simus, fratres dilectissimi, et timeamus ne ille nos non tales inveniat, qualcs voluit inveuirc: qui omnia pro nobis esl passus, ut nos inveniret tales, qnibus non supplicia inferret, sed prænia redderet sempiterna. Ad quæ vos Dominus ac Deus gratia sua adjutos dignetur adducere; cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.