Latin
239.1.1 to 239.1.18
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 239.1.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
De Symbolo, III: seu de Spirilu sancto, quod ejusdem sit substantiæ atque deitatis, cujus est Pater et Filius (6). Spiritussanctus probatur esse Deus, testimo- Christi, Petri, et Pauli. Ordinem Symboli, fratres dilectissimi, in quo totius fidei nostræ sacramcnia consistunt, nos adjuvante Deo perseveramus absolvere. Et, quod bene vos meminisse arbitror, quid de Patre Deo, quid etiam de Filio æque Deo sentire debemus, quantum instructioni vestræ, ut puto, opus esi, sufficienter ostendimus: nunc restat ut eliam de sancti Spiritus deitate dicamus. Hic enim est ordo Symboli, ut post Patris Filiique personam sancti Spiritus confessio subsequatur. Tunc enim prodest in Patrem et Filium credidisse, cum etiam Spiritum sanctum eadem fidei veneratione credideris. Hanc siquidem sanctae fidei normam ipse Dominus noster Jesus Christus instruxit, et ncmo nisi impius de ea Iidci catholicae regula dubitat, quam ille dictavit cui fides ipsa debetur. Ipse ergo Dominus noster Jesus Christus, cum jam glorificatus resurrexit a mortuis, in cœlum ascensurus ad Patrem, hæc sacramenta fidei discipulis, id est, Apostolis dereliquit. Ait enim: Euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filu, et Spiritus sancti, docentes eoa servare omnia quæcumque mandavi vobis (Matth. XXVIII, 19, 20). Rerum ipsarum dictat effectus, ut trium in una deitate personarum potentiam credamus: et quemadmodum Paler, in cujus nomine baptizamur, Deus est; ita etiam Spiritus sanctus, in cujus nomine baptizamur, Dcus est. De quo certe beatus Petrus apostolus absolutissime pronuntiavit, dicens ad Ananiam, Cur tentavit satanas cor tuum, mentiri te Spiritui sancto? et paulo:poNtt, Non es mentitus homini, sed Deo (Act. v, 5, 4). Apertissime quem Spiritum sanctum dixerat, hunc postea Deum nominavit. Et beatus apostolus Paulus: Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus;