Latin
Sermon 239
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 239.3
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus ob adventum expedit Christi discessus EI diligenter attendite, qnod ad discipulos suos rursus idem Dominus ait: Expedit vobis ut ego vadam: nam si non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos (ld. XVI, 7). Hoc quod dicitur miltam, non ctum; minorem, quod absit, indicat Spiritum sanctum; sed simpliciterabsque adulatione unitatem alqueconcordiam indicat voluntatis. Attendite autem a iod dixitExpedit vobis ut ego vadam: nam si non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Quomodo expedit discipulis ut ab illis Cbrisius ascendat ad Patrem, si minor est me qui pro Christo; . d discipulos est mittendus? Sed expedit discipulis ut ab eis Christus ascendat, quia:equalis est Patri et Filio Spiritus sancius, qui ad discipulos venturus esse promittitur. Quod autem Paracletus dicitur Spiritus sanctus, proprietas opcrationis ejus exprimitur. Paracletus euim græcum verbum est, quod latine dicitur Consolator. Et bene ipse nro Christo ad discipulos mittitur, ut eos consoletur inter omnes tribulationes, quas Christi emat confessione passuri. Ilis creo fratresdilectissimi, divinarumScripiurarum testimoniis instructi,Spiritum sanctum esse æqualem Patri et Filio, tota fideiperfectione fateamur. Quia enim Deum Patrem,DeumFilium, Deum Spiriium sanctum in Scripturis divinis legimus; quemadmodum non possumus de PatrisCl Filii, ita nec de sancti Spiritus deitat dubitare. i. In Trinitate tria nomina, tres personæ, deitas una Absit autem et longe a christianis mentibiis polluta gentilis ci roris impiclas, ut trium in una deitate personarum confessione tres dens videamur fateri. Absit ioc, inquam, et procul a piorum mentibus excludatur. Et nos enim juxta sanctæ, ut ostendimus, Scripturæ auctoritatem, nominum tantummodo ac personarum distinctionem in Trinitate facimus; deitatem vero unam indivisibilem confitemur: ipsa est in Patre, ipsa in Filio, ipsa in Spiritu sancto una et perfcca divinitas. Non ergo tres deos dicimus, qui unam divinitatemfatemur. Non euim obliti sumus divinam Scripturam dicentem,Audi, Israel; Dominus Deus tuus Dcus unus eat (Deut. VI, 4); et rursus, Dominus Deus hic est in cælo. tirsum, et in terra deorsum, et non est alius nisi ipse (Id. IV, 39). Non, inquam, obliti sumus unumDeum essequem utique Scriptura testante cognovimus. Sed inter duos errores et maximos hæreticosadfidei veritatem dirigimur, ut nec cum Gentilibus numerum in deitate faciamus, nec cum Judæis mysterium in Trinitate negemus: sed existere Patrem exislere Filium, existere Spiritum sancium in persunarum proprietate credentes, unitatem deitatis in Trinitate veneremur; id est, ut tres personas, Patris scilicet et et SPiritus sancti. unum esse dicamus Deum: cui est honoret gloria in sæcula sæculorum. Amen.