Latin
240.1.1 to 240.1.30
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 240.1.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
Quid quisque apostolus de Symbolo composuit. Remissiones peccatorum septem. Decimo die post ascensionem, discipulis præ timore Judæorum congregatis, Dominus promissum Paracletum misit; quo veniente ut candens ferrum inflammati, omniumque linguarum peritia repleti, Symbolum composuerunt. Petrus dixit, Credo in Deum Patrem omnipotentem. Uhi dicit Patrem, intelligitur Filius, intelligilurelSpiritus: utriusque etenim harum trium personarum substantia inseparabilis. Omnipotentem dicit, quia cnm ei nihil sit impossihile. malum non potest; quia si posset, omnipotens non esset. Creatorem caeli ct terræ: per I'atrem omnia significai. Andreas dixit, £t in Jesum Christum Filium ejus. Jesus nomen proprium interpretatur Salvator; Christus appellativum, hebraice dicitur Unctus; ungi euim Prophetæ et reges solebant. Unicum Dominum nostrum. Unicum dicit secundum naturam: Adam ei Eva eliam Dei filii sum, sed adoptivi. Jacobus dixit, Qui conceptusestdeSpiritu sancto: non quod Spiritus pater ejus fueril; sed quod per administrationem Spiritus sancti, et co eooperante in fide Mariæ conceptus est. Natus ex Maria virgiue; quae virgo concepii, et virgo peperit, virgoque permansit. Joannes dixit, Passus sub Pontio Pilato: hoc dicit, ne in alium Christum credamus, nisi in illum, qui in tempore Pilati passus est; nam mulli, sicut ait, antichristi falso dicent, Ego sum Christus (Matth. XXIV, 24). Crucifixus, mortuus, et sepultus, secundum carnem: ad hoc nalus est ut crucifigeretur, ad hoc crucifixus ut moreretur, ad hoc mortuus ut resurgeret, ad hoc resurrexit ut nos justificaret. Thomas dixit, Descendit ad inferna: Id est, in anima comitante divinitatem, corpore vero in sepulcro quiescente. Tertia die resurrexit a mortuis; ut uobis exemplum et fidem resurrectionis ostenderet. Jacobus dixit, Ascendit ad cœlos: in ipsa carne, in qua natus cst et passus, ill ipsa resurrexit et victor ciclos ascendit. Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Dextera Patris prosperitatem vitæ nostræ;