Latin
Sermon 241
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 241.1
Unproofread scanNot analysed yet
Symbolum fidei est comprehensio. Quare sic dictum. Quid ex illo apostolus quisque composuit. Symboluni quod vobis tradituri sImus, fratres charissimi, comprehensio cst fidei nostræ atque perfectio, simplex, breve, plenum; ut simplicitas consulat audientium rusticitati. brevitas memoria:, plenitudo doctrinæ. Quod cuim graece Symbolum dicitur, latine Collatio nominatur. Collatio ideo, quia collata in unum catholicæ Icgis fides Symboli colligitur brevitate, cujus textum vobis modo, Dco annuente, dicemus. Petrus dixit, Credo in Deum Patrem omnipotentem. Joannes dixit, Creatorem cæli et terræ. Jacobus dixit, Credo et in Jesum Christum Filium cjus unicum Domiuum nostrum. Andreas dixit, Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine. Philippus ait, Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus cl sepullus. Thomas ait, Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis. Bartholomajus dixit, Ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Palris omnipotentis. Matthæus dixit, Inde venturus judicare vivos ct mortuos. Jacobus Alphæi, Credo ct in Spiritum sancium, sanctam Ecclesiam catholicam, Simon Zeloles, Sanctornm communionem, remissionem peccatorum. Judas Jacobi, Carnis resurrectionem. ManUbias complevit, Vitam:eternam. Amen.