Latin
Sermon 241
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 241.2
Unproofread scanNot analysed yet
Verba Symboli, coelestia sunt Domini sacramenta quæ gratiam in nobis servant incorruptam. Audite ergo, fratres charissimi, Redemptoris nostri voccm per prophetam dicentem: Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo fos (Psal XXXIII, 12). Filios vocat, quos in gremio Ecclesiæ collocai. Nec enim potust mater vocari, nisi filios procreaverit. Ergo, charissimi, ad perenne præmium vos invitari cognoscite, qui fideliter cum Dei adjutorio lavacrum aqua; vitalis accepistis; vel qui expetitis ut cum ad sacrum fontem vei veram pœnitentiam perveneritis, per Spiritum sanctum salutaris ct coelestis vos unda perfundat. Ideo, charissimi, hujus mysterii sacramentum sic, ut lide concepimus, et corde credimus, perfectis vocibus declaremus. Credo in Deum Patrem omnipotentem, et reliqua sicut supra. Ergo, dilectissimi, hæc verba non humana, sed Domini sunt coelestia sacramenta, quæ in vestris cordibus ipsius misericordia prastante resideant, ut gratiam Domini incorruptam ct immaculatam usque ad linem percipiatis. Repetimus adhuc, charissimi. Symbolum; ut cum mysterio conveniat Trinitatis.