Latin
Sermon 241
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 241.4
Unproofread scanNot analysed yet
Sola Ecclesia catholiva sancta est. Credo et in Spiritum sanctum: utique ut æqualis credulitas Dei Patris et Fdii et Spiritus sancti æqualem ostenderet 'potestatem. Credo sanctam Ecclesiam catholicum. Bene Symbolum Ecclesiam catholicam nominavit ct sanctam, quia multæ ecclesiæ hæreticorum sunt; sed quæ non est catholica, nec sancta dici potest. Sequitur, Sanctorum communionem. Credentes ergo sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum habentes communionem, qnia ubi est fides sancta, ibi est et sancta communio, credere vos quoque in corpore resurrectionem ei remissionem peccatorum oportet. Omne sacramentum Baptismi in hoc constat, ut resurrectionem corporum et remissionem peccatorum nobis a Deo præstanda credamus. Superest ut cujus audistis passionem, audistis ascensionem, audislis judicium, quotidie exspectetis adventum.